Glose
Tentavit.[RAB.]Praeteritumtentavitponit, quia perfecta erat tentatio. Tribus modis tentatio agitur, suasione, delectatione, consensu: quod totum impletum est in Anania.Et fraudare.[ID.]In hoc videtur mendacium fuisse, quia totum voverat. Melius est autem non vovere quam post votum non solvere Spiritui sancto.